- ADELBERTUS
- I.ADELBERTUSBabembergae Regulus, ab Attone Moguntiae Episcopo, ultra fidem datam, inique traditur Ludovico regi gosti suo capitali.II.ADELBERTUSDux Alsatiae, fil. Ethiconis seu Athici, (qui Ducatum hune, a Theodorico Rege nactus, Ehenhemii habitavit) fundator fuit templi, quod B. Stephano argentinae dicatum: Pater Eberhardi, fundatoris Monasterii Murbacensis A. C. 724. Luitfridi, qui Comites Neckergavios et Auntgavios prosevit, ac Masonis. Fratrem habuit Ethonem seu Hettonem, a quo Austriaca familia orta, vide Phil. Iac. Spenerum in Fam. Ausir. et infra in voce Albertus.III.ADELBERTUSEpiscopus Pragensis, A. C. 997. in Prussiam profectus, populum illum a gentili sur errore avertere conabatur: sed frustra hanc sibi sumens ooperam, ab eis oecisus, corpusque eius in minutas partes dissectum, avibus in escam obiectum est. Vide supra.IV.ADELBERTUSEpiscopus Pragensis, Bohemos ob malam vitam deseruit: Ungarorum plurimos, cum Stephano Rege convertit: in Polonia Archiepiscopus Gnieznensis creatus docuit: sub finem saeculi 10. Vide infra.V.ADELBERTUSEporoediae Marchio, qui Berengarii gener erat, atque ex filia eius Gisla Berengarium genuerat, eum qui post et ipse regnum Italiae tenuit: tantâ sanctitate ab ineunte preritia fuit, ut si a venatione forte revertens in pauperem incidisset, neque praesentem pecuniam, quam ei daret, habuisset, cornu, quod pretiosum collô gestabat, elargiretur, et post ab eo, quanti aestimaret, redimerer. At mox regnandi libidine accensus, ut Lambertum regem, sic post etiam socerum de regno deturbare studuit. Sigonius l. 6. regni Italici. De Adelberto, seu Berengario, qui regnô Italiae, ab Ottone 1. cedere coactus est, 6. saeculô. Vide Genebrard. in Chron.VI.ADELBERTUSHamburgensis Archiepiscopus profusissimus et ambitiosissimus, videns ecclesiam suam, quam Adaldagus, decessor suus principum molestiâ liberam fecerat, iterum in id ipsum recidisse, summô nisu conatus est eam reddere pristinae suae libertati, ita ut nec dux, nec comes, nec aliqua iudiciaria personz ullam iurisdictionem haberet in suo archiepiscopatu: quod cum per summum multorum odium fieri non posset, totus ad auxilium palatii confugit, nec sibi, nec suis, nec ecclesiae pepercit, Caesarem Henricum III. et aulicos placando, dum-Modo id efficeret, ut ecclesia liberaretur: proinde tantos visus est in curia labores tolerâlle. ut indefatigabilem eius constantiam miratus Caesar, ad omnia rei publicae consilia primum illum habere voluerit: expeditiones in Hungariam, vandaliam, Italiam, Flandriam cum Caesare fecit multas. Aedisiciorum et pompae splendore etiam cum regibus certans, humilitatem solis xhibuit servis Dei, pauperibus et peregrinis, adeo ut saepe, antequam cubitum iret, triginta aut amplius mendicantibus ipse genu flexô pedes lavaret: principibus autem saeculi et coaequalibus suis humiliari nullo modô voluit. Crantzius l. 4. Metropol. sed hoc fortassis ambitioni tribuatur, maioribus vel paribus cedere nolle, ne superiorem esse nemo non sciat. Conspiratione cedere, quibus te superiorem esse nemo non sciat. Conspiratione principum imperii, ab aula henrici IV. Imperar. eiectus, numquam balneis usus est, neque hilaris visus est, raroque concessit in publicum: ex dysenteria decumbenti, ex qua etiam periit, tanta fuit animi magnitudo, ut numquam ab aliquo vellet sustentari, numquam emitteret vocem doloris. Crantzius l. 5. metropol.VII.ADELBERTUSLucae Marchio, suasu uxoris suae Bertae, inquieti ingenii feminae, oddulte adversus Lambertum Imperatorem exercitum comparavit, in societatem ascitô Hildebrando comite, regni cupiditate accensus: Lambertus autem, cum per aliquot dies assiduis venationibus intentus cognovisset, albertum cum diversis et infirmis copiis superare montem Bardonem, ne tempus in assiendo maiore exercitu tererer, strenuos centum, quos secum in armis habebat, milites sumpsit, ac propere adversus hostem eduxit. Illi ex monte in campos ad burgum S. Domini degressi, cibo ac potui largius indulserunt: ac quieti se tradiderunt. Lambertus Placentiâ silentiô noctis profectus, ac raptim gamine factô eos oppressit: ipse Adelbertus in praesepio, cum ibi forte latitaret, est captus. Sigonius l. 6. regni Italici.VIII.ADELBERTUSMoguntinensis Archiepiscopus, Henricum filium contra Henricum I. Imperatorem atrem concitavit: Impeperatorem contra Paschaflem Ii. Papam irritavit: Calixto II. ut Imperatorem excommunicaret, auctor fuit, unde bellum ingens civile in Germania exortum est. Saxonibus, uti rebellarent Imperatori, suasit. Aventinus l. 5. Frisingensis l. 7.IX.ADELBERTUSWormatiensis Episeopus, Frater Rudolphi Ducis Sueviae, corpore monstrosô (altero enim pedum claudus) supra modum vorax, corpore iza obesô et crassô fuit, ut aspicientibus incuteret horrorem: atque ipsâ adipis mole tandem suffocatus est, A. C. 1070. Chronicon Hirsaugiense.X.ADELBERTUScognomento Ursus, Orientalis Sclaviae Dominus, qui profligatis oppressisque Sclavorum contumacibus ad Havelam Albimque degentibus, Hollandos, Flandros et Rheni accolas substituit, quibus urbes et oppida rursus incolenda dedit. Helmoldus in Sclavorum Chronico. c. 89.XI.ADELBERTUSsive Albertus, bavariae Comes, ab henrico III. Imperatore, Archiepiscopatum Hamburgensem et Bremensem assecutus, Metropolitanus Aquilonarium regnorum: cum sub Henrico IV. puero Imperii gubernacula teneret, in eos qui vel in regem Henricum manus iniecissent, vel Ecclesiastica bona invasislent, animadversionem meditatus, conspiratione principum, Hannonis praesertim Coloniensis Archiepiscopi, es aula pulsus, ab Ordulfo et Magno Saxoniae Ducibus, fortunis omnibus exutus, alienâ misericordiâ per triennium exul vixit. In gratiam receptus ab Imperat. cum Coloniense quoque in gratiam rediit, et Vicedominatum adeptus est. Gloriae tantum indulsit, ut non iam Latinô more Ecclesiastica vellet obire ministeria, sed nescio quâ Graecorum consuetudine per tres missas, quibus adstitit, ubicumque esset, duodecim modulari praecepit offichia, omnia magna quaerens, omnia mirabilia, omnia gloriosa, divinis et humanis in rebus: et ideo dicitur fumô delectatus aromatum, et fulguratione luminum, et tonitruis alte boantium vocum: quae omnia traxit a lectione Vet. Testamenti, ubi maiestas Domini dicitur apparuisse in monte Sinai: plurimainsuper ambitionis suae indicia protulit: tandem gravissimô dysenteriae morbô correptus, et usque ad ossa attenuatus spiritum exhalavit, A. C. 1062. Crantzius l. 4. et 5. Metropol.XII.ADELBERTUSultimus Italiae Rex, ab Ottone Imperat. captus ac in Bavariam relegatus est; quô factô Italia Imperio Germanico dst subiecta A. C. 969. Hornius Orb. Imper.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.